Latin quatrains (from: Golden Cockerel Press edition, 1938)
I
Ah, si Mundus iste mendax, Frater, te fefellit, quare
Mundum vehementer ita increpas, et indignare?
Cuncta Fatum ab aeterno designavit in aeternum,
Calamusque currens ille nexcit unquam remeare.
II
Amphoras argilla factas in Foro vidi jacentes;
Taciturnas has plerumque, quasdam attamen loquentes:
Subitoque vocem edit quae loquacior Argilla --
"At, precor, quid denique sint Vasa, quid qui fingit illa?"
III
Sáki mî, qui sapientes ante nos nos
Velut stulti subter Terrâ nigra demum decedêre:
Sâki mî, sub Umbrâ mecum Veritatem bibens
audi --
Pulvis illi sunt, et Ventus illud quod edocuêre.
IV
Cautus age; nam ubique Fatum laqueos astutum
Tendit, inque nos ubique Ensem acuit acutum:
Inter Labra si Fortuna quiddam dulcius dedisset,
Cave, cave -- nam Venenum ibi pessimum commiscet.
V
Anima per Mundum mea quoties errabat maerens,
Ubi Paradisus esset, esset et Gehanna quaerens:
Toties ad me reversa -- Iter ecce irritum
"Paradisus et Gehenna en! omnino Ego sum!" --
VI
Quomini á dulci Luce sis quam cito transiturus,
Post Velamen Tenebrarum, inde nunquam reversurus;
Vive laetus; nescis enim unde primum advenisti:
Bibe Vinum: nescis enim ubi demum profecturus.
VII
Dicunt Illi -- "Paradisus Ecce quam Credenti suavis!"
Ego dico -- "Lympha Vitis Ecce quam Bibenti suavis!"
Ah, pecuniam praesentem debitamque mitte,
Tuba nam Regalis illa procul audienti suavis.
VIII
Sive Babylonem, sive Bagdad apud, Vita ruit,
Sive suavi, sive Vino Poculum mordaci fluit:
Bibe, bibe: nam sub Terrâ posthâc non bibendum erit:.
Sine Vivo, sine Sáki, semper dormiendum erit.
IX
Quamdiu catenas inter logicas compactus ero!
Quamdiu futuri metu Fati pavefactus ero!
Age, age, copioso Poculum confude Mero,
Antequam in Poculum Ego ipse redactus ero.
X
Ecce quantas Orientis Aura suavis explicavit
Rosas atque Bulbulorum inde cantus inflammavit:
{Rosas et earum genas Vino solis inflammavit:}
At, dilecte mî, sub umbrâ mecum sedens, Ecce quantas
Orientis Aura suavis humi Rosas dissipavit! --
XI
Figulus in Foro nuper mollem manibus Argillam
Laborabat, ictibusque fortibus tundebat illam:
At Argilla subitanâ Voce Figulum affatur:
"At nos Humus ambo sumus; blandé, blandé, mecum, Frater!"
XII
Antequam sub Terrâ nigrâ vestrum condidissent Vultum,
Ore largo bibe, Frater, generosum Vinum multum:
Tu non enim Aurum illud pretiosum es, oh bone,
Posteri quod exhumare cuperent semel sepultum.
XIII
Ah dilecte mî, dum flatu cespes reflorescat verno,
Quanti quam dilecti somno subter jacent sempiterno;
At praeteritorum quare recordare?
Si praesens arridet Dies, recordemur hodierno.
XIV
Hac Argilla unde bibo quondam forte respirabat,
Pulchritudinisque quondam Desiderio flagrabat:
Quâ complector illam Ansâ quoties amplectabatur,
Osque Ocsula mî cedens quanta quondam flagitabat.
XV
Nemini si Vista nostrûm Cras confirmet insecura,
Si praesens arridet Hora, Hora valeat futura:
Saki mî sub Luce Lunae mecum sedens -- illa Luna
Quoties resurgens nos requiret, nos non revisura.
XVI
Quisquis est Interitum qui sempiternum reformidet,
Illa longa mihi Nox quam Dies brevis plus arridet:
Aliquantum mihi Vitam credidit Creator Deus:
Cum solvendi Dies adsit, adsum Ego, Deus meus! --
XVII
Si cerebri cerealis esst apud me sinceri
Panis, esset et cruoris Amphora repleta Meri,
Esset atque dulce Carmen dulce canens in Deserto --
Tum non esset unocuique Sultanorum invideri
XVIII
Mihi potius videtur híc non unquam advenisse:
Potiusque magis semel ventus numquam decedisse:
At potissimum omnium, omnino quid judicor:
Flagitas ne? -- nec venisse, nec decesse, nec Fuisse.
{Judicavi nec venisse, nec decesse, nec Fuisse.}
XIX
Propter Undam inter Rosas quietus,
Poculoque recumbens repleto futuros merge metus:
Entem enim si necesse te post hoc omnino non Esse, lamentare
Ad huc te non entem aestimes, et vive laetus.
{Age dum te non entem aestimes, et vive laetus.}
XX
Quaeque Gutta delibato Poculo quam Sáki jecit,
Potatoris sitientis vento ceu Flamma laesit;
Allah! vos quotidiani dissipâs [tu]ti, instar Roris
Lympham hujus miserandae Vitae Panacea quae sit!
XXI
Propter undam inter Rosas intueri dulcem Risum
Cantatoris satis habui aestimavi Paradisum;
Plures ad ulteriorem Paradisum decedêre;
At non inde qui reversus dicat quid sit ibi visum.
XXII
Aliquando cum Doctore sapienter seminabam,
Aliquando proprio Doctrinae cultû laborabam,
Ergo tantae nunc Doctrinae messem ultimum conscribo --
Unda velut hic aveni, Aura velut hinc abibo.
XXIII
Unocuique Lex suprema calamo currente transit
irrevocandum mansit:
Quod si toto Lachrymarum lavares
Minimum Indicium non obliterares.
XXIV
Amphorarum ori nostrum lenitér apposui,
Flagitans secretum Vitae immortalitatis fontem: diutini
Amphoraeque ori nostro insusurrant leniter --
"Bibe, bibe: nam post Mortem non bibendum, Frater mî."
XXV
Quoviscunque Rosa rubens enascatur hortulorum,
Sanguine suffusa Regum gloriatur mortuorum:
Quoviscunque Hyacinthus -- Ah dilecte nonne credis
Quam dilecti fontis olim cecidesse Cincinnorum!
XXVI
Ah dilecte, dum ridemus id invidiosum Coelum
In me teque etiamnum acuit lethale telum:
At per herbam otiosé jaceamus dum licebit,
Herba namque paullo posthac illa super nos jacebit.
XXVII
Quando meus huc Adventus me innconsulto,
Et discessus inde meus inconsulto magis multo,
(Saki mi) quam copiose Poculum et quam cito
Amphoras exhaustas resera reposto
Tantam insolentiam Pharaonicam rubro Mari sepelito -- sepulto.
XXVIII
Velut Aura per Desertum, velut unda Rivulorum
Nostrae Vitae Dies alter evolavit deditorum;
At duorum me Dierum
Scilicet non adhuc venti, scilicet praeteriti.
XXIX
Indoles uniuscunque praedispos[ita] ante natum
Calamusque currens cuique proprium praescripsit Fatum:
Quod postremus indicabit Dies indicavit primus:
Quare me Peccati pudet quod peccari designatum?
XXX
Cum sit omnibus decretum Fato insolenti
Cordis nostri degustare cruenti
Ter Feliciores illi qui citissimó discedunt,
At feliciores multo magis ibi numquam venti.
XXXI
Intellectus post Felicitatem qui fere
Recte audienti tamen vera monent novo Vere:
Transeuntis hoc Momento Vitae frui recordare,
Flos enim cum semel floruisset rursus nescit reflorere.
XXXII
Tempus est quo Orientis Aurâ mundus renovatur,
Quo de fonte pluviali dulcis Imber reseratur;
Musi-manus undecumque ramos insuper splendescit;
Jesu-spiritusque Salutaris terram pervagatur.